Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.10.1 Cic. Fam. 11.10.5 (English) >>Cic. Fam. 11.11.1

11.10.4 consilia Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur. sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. haec quem ad modum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur timeo. 11.10.5 alere iam milites non possum. Cum ad rem p. liberandam accessi, HS mihi fuit pecuniae cccc amplius. tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. septem numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare ; non, si Varronis thensauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III non. Mai. ex castris Dertona.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.10.1 Cic. Fam. 11.10.5 (English) >>Cic. Fam. 11.11.1

Powered by PhiloLogic